AAS 20 (1928), p. 16
se illius magisterio ac regimini permittant. Utinam, quod tam
multis decessoribus Nostris nondum obtigit, id Nobis auspicato
contingat, ut, quos funesto discidio seiunctos a Nobis filios
dolemus, paterno animo amplectamur; utinam Salvator noster
Deus « qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire »/ Nos audiat enixe exposcentes, ut errantes omnes
ad unitatem Ecclesiae vocare dignetur. Quo quidem in negotio
sane gravissimo deprecatricem Beatam Mariam Virginem, Matrem
divinae gratiae, omnium victricem haeresum et Auxilium christianorum
adhibemus adhiberique volumus, ut optatissimi illius diei
Nobis quamprimum impetret adventum, quo die universi homines
divini eius Filii vocem audient « servantes unitatem Spiritust
in vinculo pacis ».2
Hoc, Venerabiles Fratres, intellegitis quam Nobis sit in votis,
idque sciant cupimus filii Nostri, non modo quotquot sunt ex
©rbe catholico, sed etiam quotquot a Nobis dissident: qui si
humili prece caelestia lumina imploraverint, sane non est dubium
quin unam Iesu Christi veram Ecclesiam sint agnituri eamque
tandem ingressuri, perfecta nobiscum caritate coniuncti. In huius
exspectatione rei, auspicem divinorum munerum ac testem paternae
benevolentiae Nostrae, vobis, Venerabiles Fratres, et clero
populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum die vi mensis Ianuarii,
in Festo Epiphaniae Iesu Christi D. N.', anno MDOCCCXXVIII,
Pontificatus Nostri sexto.
PIUS PP. M
1 I Tnn.,
II, 4.
2 Eph., IV, 3.