AAS 20 (1928), p. 167

mum, quasi pacis et caritatis vexillum, elatum gentibus ostendit,
haud dubiam portendens in certamine victoriam. Siquidem apposite
f. r. decessor Noster Leo XIII, in Litteris Encyclicis « Annum
Sacrum », tantam cultus Sacratissimi Cordis Iesu opportunitatem
admiratus, edicere non dubitavit: « Cum Ecclesia per proxima
originibus tempora caesareo iugo premeretur, conspecta sublime
adolescenti imperatori crux amplissimae victoriae, quae mox est
consecuta, auspex simul atque effectrix. En alterum hodie oblatum
oculis auspicatissimum divinissimumque signum: videlicet
Cor Iesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore
inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes; ex eo
hominum petenda atque exspectanda salus ».
Ac iure id quidem, Venerabiles Fratres; in illo enim auspicatissimo
signo atque in ea, quae exinde consequitur, pietatis forma
nonne totius religionis summa atque adeo perfectioris vitae
norma continetur, quippe quae et ad Christum Dominum penitus
cognoscendum mentes conducat expeditius et ad eundem vehementius
diligendum pressiusque imitandum animos inflectat efficacius?
Nemo igitur miretur, hanc probatissimam religionis formam
decessores Nostros continenter et a calumniatorum criminationibus
vindicasse et summis laudibus extulisse et vehementi provexisse
studio, prout temporum rerumque rationes postularent.
Dei autem adspirante numine factum est ut pia christifidelium
erga Sacratissimum Cor Iesu voluntas maiora in dies incrementa
caperet; hinc piae illae passim excitatae sodalitates divini Cordis
cultui, promovendo; hinc consuetudo illa sacrae Synaxis, ad Christi
Iesu optatum prima cuiusque mensis feria sexta suscipiendae,
quae quidem consuetudo passim hodie obtinet.
At certe inter cetera illa, quae proprie ad Sacratissimi Cordis
cultum pertinent, pia eminet ac memoranda est consecratio,
qua, nos nostraque omnia aeternae Numinis caritati accepta referentes,
divino Iesu Cordi devovemus. Eiusmodi autem devotionis
officium, eum, quantum averet sibi ab hominibus reddi, non tam
iure suo quam immensa in nos caritate permotus, Salvator Noster
innocentissimam Cordis sui discipulam Margaritam Mariam docuis-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.