AAS 20 (1928), p. 168

set, ipsamet, eum suo pietatis magistro Claudio de la Colombière,
prima omnium praestitit; secuti sunt, procedente tempore, singuli
nomines, deinde privatae familiae et consociationes, denique
vel ipsi magistratus, civitates et regna. Quoniam autem, superiore
aetate atque hac ipsa nostra, impiorum hominum machinationibus
huc deventum est, ut detrectatum Christi Domini imperium
bellumque in Ecclesiam publice commotum sit, latis legibus scitisque
populorum promotis iuri divino ac naturali repugnantibus,
immo vel comitiis habitis conclamantium, « Nolumus hunc regnare
super nos » :1 ex ea profecto consecratione, quam diximus, una
omnium vox veluti erumpebat atque ex adverso opponebatur
acerrime clientum Sacratissimi Cordis ad vindicandam eius gloriam
et asserenda eius iura: « Oportet Christum regnare : Adve-2
niat regnum tuum ». Ex quo tandem factum feliciter, lit universitas
ipsa generis humani, quam Christus, in quo uno instaurantur
omnia, nativo iure possidet suam, huius saeculi initio eidem3
Cordi Sacratissimo a f. r. decessore Nostro Leone XIII, christiano
orbe plaudente, dedicaretur.
Haec vero tam fausta tamque iucunda incepta, quemadmodum
Litteris Nostris Encyclicis « Quas primas » docuimus, diuturnis
optatis votisque quamplurimis Episcoporum et fidelium concedentes,
Nosmet ipsi, Deo dante, tandem complevimus ac
perfecimus cum, piaculari anno exeunte, Christi universorum
Eegis festum instituimus, sollemniter toto christiano orbe concelebrandum.
Quod cum faceremus, non modo summum illud quod
Christus obtinet in rerum universitatem, in societatem et civilem
et domesticam, in singulos homines imperium in luce collocavimus,
sed etiam gaudia iam tum illius diei praecepimus auspicatissima
quo die omnis orbis libens volensque Christi Eegis suavissimae
dominationi parebit. Qua de causa tum simul ediximus, ut per
constituti illius diei festi occasionem haec eadem consecratio renovaretur
quotannis, ad eiusdem fructum consecrationis certius ube-

1 Luc, XIX , 14.
2 I Cor., XV, 25.
3 Eph., I, 10.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.