AAS 20 (1928), p. 169
riusque consequendum et ad populos omnes in Corde Régis regum
et Domini dominantium christiana caritate et pacis conciliatione
copulandos.
Verum officiis hisce omnibus, praesertim tam frugiferae consecrationi,
per sacram Christi Regis sollemnitatem veluti confirmatae,
aliud accedat oportet, de quo vobiscum, Venerabiles Fratres, paulo
fusius in praesenti colloqui libet : honestae satisfactionis, inquimus,
seu reparationis, quam dicunt, officium Sacratissimo Cordi
Iesu praestandum. Nam, si illud est in consecratione primum
ac praecipuum ut amori Creatoris creaturae amor rependatur,
alterum sponte hinc sequitur, ut eidem increato Amori, si quando
aut oblivione neglectus, aut offensa violatus sit, illatae quoquo
modo iniuriae compensari debeant: quod quidem debitum reparationem
vulgato nomine vocamus.
Quodsi ad utramque rem iisdem prorsus rationibus impellimur,
reparandi tamen expiandique officio ob validiorem quendam iustitiae
et amoris titulum tenemur: iustitiae quidem, ut irrogata
Deo nostris flagitiis expietur offensa et violatus ordo paenitentia
redintegretur; amoris vero, ut Christo patienti ac « saturato opprobriis
compatiamur » eique nonnihil solacii pro tenuitate nostra
afferamus. Peccatores enim cum simus omnes multisque onerati
culpis, noú eo solo cultu Deus noster nobis est honorandus, quo
vel eius summam Maiestatem debitis obsequiis adoremus, vel eius
supremum dominium precando agnoscamus, vel eius infinitam
largitatem gratiarum actionibus laudemus; sed praeterea Deo iusto
vindici satisfaciant, s oportet « pro innumerabilibus peccatis et
offensionibus et negligentia » nostris. Consecrationi igitur, qua
Deo devoventur et sancti Deo vocamur, ea sanctitate ac firmitate
quae, ut docet Angelicus, consecrationis est propria, addenda est1
expiatio, qua penitus peccata- exstinguantur, ne forte indignitatem
nostram impudentem reverberet summae iustitiae sanctitas munusque
nostrum potius arceat invisum quam gratum suscipiat.
Hoc autem expiationis officium humano generi universo incumbit,
quippe quod, ut christiana docemur fide, post Adae miserandum
1 II, II, q. 81, a. 8. c. , . .