AAS 20 (1928), p. 173

Margaritae Mariae exhiberet Christus, caritatis suae infinitatem
praedicans, simul, maerentis instar, tot tantasque sibi inustas
ab ingratis hominibus iniurias in haec verba conquestus est,
quae utinam in piorum animis insiderent nullaque unquam oblivione
delerentur : « En Cor Illud - inquit - quod tantopere
homines amavit beneficii sque omnibus cumulavit, quodque amori
suo infinito non tantum redditam gratiam nullam invenit, at
contra oblivionem, neglectum, contumelias, easque ab iis etiam
illatas nonnunquam, qui amoris peculiaris debito officioque tenerentur
». Ad quas quidem culpas eluendas cum alia complura,
tum haec praesertim sibi gratissima commendavit: ut eadem
expiandi mente homines de altari libarent, - quam « Communionem
Eeparatricem » vocant, - et supplicationes item piaculares
ac preces, per solidam horam productas, adhiberent, - quae « Hora
Sancta » verissime appellatur: quas quidem pietatis exercitationes
non modo Ecclesia probavit, sed etiam copiosis spiritualibus
largitionibus locupletavit.
At enim beate regnantem Christum in caelis qui piaculares
eiusmodi ritus consolari queant? Scilicet - « da amantem et sentit
quod dico » - reponimus, Augustini verbis usi, quae in hunc1
locum aptissime cadunt.
Dei enim amantissimus quisque, si praeteriti temporis spatium
respiciat, videt meditando intueturque Christum pro homine
laborantem, dolentem, durissima quaeque perpetientem,
« propter nos homines et propter nostram salutem » tristitia,
angoribus, opprobriis paene confectum, immo « attritum propter
scelera nostra » ac suo nos livore sanantem. Atque haec omnia2
eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac
flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius
morti traderetur, eademque nunc etiam mortem ipsam per se
essent Christo illatura iisdem cum doloribus maeroribusque coniunctam,
quippe singula passionem Domini suo quodam modo renovare
censeantur: « Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et

1 In Ioannis evangelium, tract, xxvi, 4.

2 Is., LUI, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.