AAS 20 (1928), p. 174

ostentili habentes ».1 Quodsi propter peccata quoque nostra,
quae futura quidem erant at praevisa, anima Christi tristis facta
est usque ad mortem, haud dubium quin solacii nonnihil iam tum
ceperit etiam e nostra, item praevisa, reparatione, cum «apparuit
illi Angelus de caelo », ut Cor eius taedio et angoribus oppressum2
consolaretur. Atque ita Cor Illud sacratissimum, quod ingratorum
hominum peccatis continenter sauciatur, etiam nunc mira quidem
sed vera ratione solari possumus ac debemus, quandoquidem -
ut in sacra quoque liturgia legitur - ex ore Psaltis Christus ipse se
ab amicis suis derelictum conqueritur: « Improperium exspectavit
Cor meum et miseriam, et sustinui qui simul contristaretur et
non fuit, et qui consolaretur et non inveni ».3
Accedit quod passio Christi expiatrix renovatur et quodammodo
continuatur et adimpletur in corpore suo mystico, quod est
Ecclesia. Etenim, ut rursus Sancti Augustini * verbis utamur,
« passus est Christus quidquid pati debuerat; iam de mensura
passionum nihil deest. Ergo impletae sunt passiones sed in capite;
restabant adhuc Christi passiones in corpore». Quod quidem Dominus
ipse Iesus declarare dignatus est, cum ad Saulum « adhuc
spirantem minarum et caedis in discipulos » loquens: « Ego sum *-5
inquit - Iesus quem tu persequens »,6 haud obscure significans,
commotis in Ecclesiam insectationibus, ipsum divinum oppugnari
ac vexari Ecclesiae Caput. Iurejigitur meritoque Christus in corpore
suo mystico adhuc patiens nos expiationis suae socios habere
exoptat, idque etiam ipsa nostra cum eo necessitudo postulat;
nam cum simus « corpus Christi et membra de membro », quid-7
quid patitur caput, omnia cum eo membra patiantur oportet.8
Quantopere autem huiusmodi expiationis seu reparationis
necessitas hac nostra potissimum aetate urgeat, nemini non ma-

1 Hebr., VI, 6.
2 Luc, XXII, 43.
5 Ps., liXVIII, 21.
« In Ps. 86.
5 Act., IX, 1.
« Act., IX, 5.
7 I Cor., XII, 27.
* Cf. I Cor., XII, 26.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.