AAS 20 (1928), p. 175

nifestum erit, qui, ut initio diximus, hunc mundum «in maligno
positum »,1 oculis animoque perlustraverit. Undique enim gementium
ad Kos populorum clamor adscendit, quorum principes
vel rectores vere adstiterunt et convenerunt in unum adversus
Dominum et adversus Ecclesiam eius. Per regiones quidem illas2
iura omnia divina et humana permisceri cernimus. Templa deiici
atque everti, religiosi viri ac sacrae virgines e suis aedibus deturbari
et conviciis, saevitiis, inedia, carcere affligi; puerorum ac
puellarum greges e gremio Ecclesiae matris abripi atque ad
eiurandum Christum et blasphemandum, ad luxuriae pessima
crimina induci; christianorum plebs universa, exanimata vehementer
ac disiecta, perpetuo in discrimine aut defectionis a fide
aut mortis vel atrocissimae versari. Quae profecto tam tristia
sunt, ut per eiusmodi eventus praenuntiari iam nunc ac portendi
dixeris « initia dolorum » illa, quae allaturus est « homo peccati
extollens se supra omne quod dicitur Deus aut colitur ».3
At magis etiam dolendum, Venerabiles Fratres, quod inter
ipsos fideles, sanguine Agni immaculati in baptismo ablutos grataque
locupletate, tot inveniantur cuiusvis ordinis homines, qui
incredibili rerum divinarum ignorantia laborantes et falsis doctrinis
infecti, vitiis irretitam procul a domo Patris vitam traducant,
quam nec verae fidei lumen collustrat, nec spes futurae beatitatis
delectat nec ardor reiicit fovetque caritatis, ut sedere in
tenebris et in umbra mortis vere videantur. Praeterea inter
fideles ecclesiasticae disciplinae veterumque institutorum percrebrescit
incuria, quibus vita omnis christiana nititur, domestica
societas regitur, coniugii sanctitas munitur; neglecta prorsus aut
mollioribus depravata blanditiis puerorum institutio, et vel
adempta Ecclesiae iuventutis christiane educandae facultas ; christiani
pudoris in vita cultuque praesertim muliebri lacrimabilis
oblivio; fluxarum rerum effrenata cupiditas, civilium rationum
immoderatio, aurae popularis captatio exlex, legitimae auctori-

1 I Io., V ,
19.
2 Cf. Ps., II,
2.
8 II Thessal. II, 4.
;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.