AAS 20 (1928), p. 176

tatis detrectatio denique verbi Dei contemptus, quo fides labefaetatur
ipsa vel in proximum discrimen adducitur.
Hisce vero malis veluti in cumulum accedit cum eorum ignavia
atque socordia, qui, dormitantium et fugientium instar discipulorum,
nutantes in fide, Christum angoribus oppressum vel Satanae
satellitibus circumventum misere derelinquunt, tum eorum
perfidia, qui, Iudae proditoris exemplum secuti, aut temere et
sacrilege de altari libant, aut ad hostium castra transfugiunt.
Atque ita vel invitum subit cogitatio animum, iam propius adventare
tempora de quibus Dominus Noster vaticinatus est: « Et
quoniam abundavit iniquitas,. refrigescet caritas multorum ». i
Quae quidem omnia quotquot pie commentati erunt fideles,
facere non poterunt, quin, Christi perdolentis incensi caritate,
vehementiore studio suas aliorumque culpas expient, Christi
honorem resarciant, aeternamque provehant animarum salutem.
Et sane illud Apostoli: « Ubi abundavit delictum, superabundavit
gratia » aliquo pacto ad hanc quoque aetatem nostram descri-2
bendam accommodare licet; nam, aucta admodum perversitate
hominum, mirifice item, Spiritu Sancto afflante, numerus
fidelium utriusque sexus augetur, qui alacriore animo, pro tot
illatis iniuriis divino Cordi satisfacere student, immo etiam se
ipsos Christo victimas offerre non dubitant. Etenim quae usque
adhuc memoravimus si quis secum animo reputet amanter eademque
veluti in medullis defixa habeat, fieri profecto non potest
quin is non tam ab omni peccato tamquam summo malo abhorreat
atque abstineat, quam se totum Dei voluntati permittat, et
laesum divinae Maiestatis honorem, cum continenter orando, tum
afiTictationibus sponte susceptis aerumnisque, si quae inciderint,
patienter toleratis, tum tota demum vita hoc expiationis studio
exigenda, resarcire contendat.
Atque hinc exortae quoque sunt religiosae familiae virorum ac
mulierum complures, quae ambitioso quodam famulatu diu noctuque
personam quodammodo Angeli Iesum in horto consolanti^

1 MATTH., XXÏV , 12.
2 Rom.,
V, 20.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.