AAS 20 (1928), p. 286

Ecclesia habeatur, quantaque religione conservetur, defendatur,
propagetur. Quibus omnibus tamquam validissimis argumentis,
ut sperare aequum est, perculsi, maxime si mutuo studiorum commercio
caritatis christianae momentum accesserit, quidni Orientalium
plerique, avitas repetendo glorias praeiudicatasque opiniones
deponendo, ad optatissimam gestiant redire unitatem, quae
non manca quadam, sed - ut genuinos Christi cultores decet in
uno ovili sub uno Pastore consolandos - integra atque aperta
fidei professione fulciatur?
. Quae laetissima dies ut tandem orbi christiano affulgeat, desideriis
effusisque a Deo precibus postulamus. Interea iuverit fortasse,
Venerabiles Fratres, vel breviter indicare qua ratione in
praesenti Institutum Nostrum Orientale industriam laboremque
suum, Nobiscum conspirando, tanto exsequendo operi adhibeat.

• • /
Duo enim sunt genera studiorum quibus doctorum navitas
absolvitur; alterum quod inter domesticos cancellos^ veluti continetur,
alterum quod in publicum prodit, editis Orientis christiani
documentis, aut inexploratis adhuc aut temporum iniuria oblitteratis.

Iamvero, in ipsa iuniorum institutione praeter dogmaticam
dissidentium theologiam, Patrum orientalium explanationem,
rerumque item omnium quae sive ad orientalia studia ratione
et via aggredienda sive ad historiam, liturgiam, archaeologiam
ceterasque sacras disciplinas, variasque earum nationum linguas,
pertinent, illud prae ceteris libentissime commemoramus,
byzantinis institutionibus islámicas etiam - quod in romanis Athenaeis
ad haec usque tempora-fuerat forte inauditum-Nos tandem
adiicere potuisse. Quae enim fuit divinae Providentiae bonitas
singularis, huiusce disciplinae sane perutilis tradendae virum
praefecimus, qui natione Turca ortus, post diuturna studia, divino
Numine adspirante, catholicam religionem professus ac
sacerdotali dignitate auctus, aptissimus visus est qui alumnos,
quotquot apud suos populares sacro ministerio erunt perfuncturi,
rationem doceat, qua sive cum rudioribus hominibus sive cum
viris exquisitiore doctrina expolitis, unius individuique Dei legisque
evangelicae causa feliciter sit agenda.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.