AAS 20 (1928), p. 287

Nec minoris momenti sunt ad catholicum nomen propagandum
legitimamque unitatem inter christifideles procurandam
quae Instituti Orientalis opera atque industria in publicum
evulgantur. Quae enim volumina. « Orientalia Christiana » inscripta
' - pleraque quidem ab ipsis Instituti doctoribus, nonnulla
ab aliis quoque rerum orientalium peritissimus viris, eiusdem
consilio Instituti elucubrata - iam paucis hisce annis sunt edita,
ea vel explanant quae huius illiusve gentis veteres hodiernasve
conditiones, nostratibus plerumque ignotas, attingunt; vel religiosam
Orientis historiam, ex abolitis hucusque documentis expressam,
nova -luce collustrant. Eadem praeterea cum orientalium
monachorum et ipsorum Patriarcharum cum hac Apostolica
Sede necessitudines enarrent Romanorumque Pontificum
sollicitudinem in eorum iuribus bonisque tutandis; tum theologicas
dissidentium sententias de Sacramentis deque ipsa Ecclesia
cum catholica veritate conferunt et componunt; tum etiam orientales
codices illustrant et declarant. Denique, ne enumerando
longius progrediamur, nihil est quod ad sacras disciplinas spectet,
aut aliquam cum Orientalium cultu cognationem prae se
ferat - qualia, exempli causa, sunt graeca vestigia in Italia
inferiore asservata - quod diligentissimis eorum virorum studiis
alienum videatur.
Quae cum ita sint, cuius animus tantam laborum molem, in
Orientalium commodum potissimum susceptorum, contemplata,
firmissima spe non erigatur, fore ut benignissimus hominum
Redemptor Christus Iesus, tot hominum lugendum casum miseratus,
longe a recto tramite dudum aberrantium, Nostrasque
inceptis obsecundans, oves tandem suas in unum ovile ab uno
Pastore moderandas reducat? Praesertim cum apud illos populos
tanta divinae Revelationis pars religiosissime asservata sit; et sincerum
Christi Domini obsequium et in eius Matrem intemeratam
amor pietasque singularis, et ipsorum Sacramentorum usus vigeat.
Quare, cum ad opus humanae Reparationis perficiendum Deus,
pro sua benignitate, hominibus, sacerdotibus praesertim, administris
uti statuerit, quid restat, Venerabiles Fratres, nisi ut
vos iterato, quam possumus vehementissime, compellemus atque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.