AAS 20 (1928), p. 350

provinciam civilem de Ilari, suis hodiernis finibus constitutam, seiungimus
ac separamus, eamdemque in novam missionem sui iuris cui nomen quoque
facimus de Ilari, erigimus. Cum vero territorium vicariatus memorati
sit curis concreditum. Congregationis Ottiliensis O. S. Benedicti, quae
de re christiana provehenda in illis regionibus tam bene merita est, novae
etiam Missionis de Ilan curam eidem Congregationi Ottiliensi committendam
mandamus.
Haec volumus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere: suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt
amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate
quahbet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus
quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix
mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

VII

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE KIRIN ERIGITUR MISSIO

INDEPENDENS DE TSITSIKAR IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ea quae ad Christi religionem propagandam
in longinquis regionibus magis opportuna videntur, Nos, more institutoque
Decessores Nostros sequuti, iure statuenda decernimus. Quapropter
cum Vicarius Apostolicus de Kirin Nos enixe rogaverit ut a latissimo sui
vicariatus territorio, quod et incolarum multitudine ditatum, est, pars aliqua
ad res religiosas melius provehendas separaretur, sui iuris condenda,
aequis huiusmodi precibus adnuendum ultro libenterque existimavimus.
Quapropter, voto praehabito venerabilis fratris Gelsi Costantini, Archiepiscopi
titularis Theodosiopohtani, Delegati Nostri in Sinis, Nos conlatis
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
attento studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, edicimus ac mandamus ut territo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.