AAS 20 (1928), p. 351
rium, quod hodiernis districtibus civilibus de Lorig-Kiang, Eouloun et
Seiheu constituitur, a vicariatu de Kirin distrahatur ; et territorium ipsum
sic per Nos a vicariatu de Kirin separatum, in Missionem sui iuris
erigimus, cui nomen de Tsitsiliar tribuimus, et quam Patrum Societatis
de Bethlehem curis tradendam statuimus.
Haec, quae ut maiora Fidei incrementa in dicto territorio promoveantur
mandamus, decernimus, statuentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri vel obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix
mensis Iulii anno MDCCCCXXVHI, Pontificatus Nostri septimo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
VIII
BASILICAE MINORIS TITULO AUGETUR ECCLESIA B. M, V. AB ANGELO SALUTA-
TAE, IN SUBURBIO LEZAJEK DIOECESIS PREMISLIENSIS LAT.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Constat apprime templum ab Annuntiatione
B. Mariae Virginis Deiparae, quod in suburbio Lezajelc dioecesis Premisliensis
Latinorum situm, pertinet ad Fratrum Minorum Ordinem iam
inde ab anno MDCVIII, quo Episcopus Matthias Patrakonschi Minores Fratres
in suam dioecesim accivit, illisque sanctuarii eiusdem custodiam sacrumque
ministerium concredidit, iure meritoque accenseri posse inter potiores
sacras aedes quibus ipsa dioecesis immo universa Polonia nobilitatur.
Praefata enim ecclesia loco prioris ex ligno, anno MDCIII inchoata, et
anno MDCLXXVIII absoluta ac perfecta, structurae praenobilis et artis operum
ornamento maxime conspicua, anno MDCXXX ab episcopo Premisliensi
de Natecz NowodworsM sollemniter consecrata fuit. Huius in templi dextero
sacello colitur miraculis inclyta imago Beatae Mariae Virginis Infantem
Iesum ulnis ferentis, quae die VIII mensis Septembris anno MDCCLII ab episcopo
Venceslao comite Sierakowski, de Apostolica autoritate, ac de mandato
Benedicti PP. XIV rec. mem. Nostri praedecessoris, una cum Divino