AAS 20 (1928), p. 366

ACTA OFFICIORUM

PONTIFICIA COMMISSIO PEO RUSSIA

i .
DECRETUM.

ERECTIONIS ORDINARIATUS HARBINENSIS IN SINIS

Fidelium Russorum per dissitas orbis partes degentium atque apostolici
laboris inter dissidentes eiusdem gentis promovendi cura sibi demandata,
Pontificia Commissio pro Russia nihil antiquius habuit, quam dispersos
greges sub regimine Pastorum, ritu et sermone propriorum, coadunare, ne
iis qui patria, Ut plurimum, pulsi, omni temporali ope destituti, in tot
tantisque versaban tur calamitatibus, spiritualia etiam deessent praesidia.
Itaque in plenariis comitiis die 11 Novembris anno 1927 habitis, Emi
Patres ad Russorum negotia pertractanda specialiter designati, ut curae
spirituali Catholicorum e gente Russica in Sinensis Imperii partibus degentium
nec non revocandis ad Fidem Catholicam dissidentibus recte prospicerent,
novum byzantino-sia vici ritus Ordinariatum in urbe Harbin,
quam frequentiores incolunt Russi, erigendum, eique sacerdotem eiusdem
ritus, qui iure ordinario clericos et fideles omnes sui ritus in spiritualibus
regeret atque gubernaret, praeficiendum esse censuerunt.
• Quam Emorum Patrum resolutionem ab infrascripto Secretario, in
Audientia diei 19 Novembris 1927, relatam, Ssmus D. N. Pius, div. Prov.
PP. XI, ratam habere atque confirmare dignatus est. Iussit insuper eadem
Sanctitas Sua, ut per hoc Decretum, perinde valiturum ac si Apostolicaex
Litterae super re expeditae fuerint, Pontificia Commissio pro Russia Ordinariatum
Harbinensem Russorum canonice erigerei sicut de facto erigit.
Fines autem sic erecti Ordinariatus erunt iidem, quibus Sinensium Imperium
continetur; Ordinarii habitualis residentia erit in dicta urbe Harbin,
penes ecclesiam a S. Vladimiro, ritus byzantino-slavici, quae illico, huiusce
Decreti vi, in parochialem ad omnes iuris effectus evehitur pro omnibus
fidelibus eiusdem ritus qui urbem Harbin et vicinia incolunt vel in posterum
incolent, facta eligendo Ordinario potestate territorium paroeciale
opportuno tempore definiendi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.