AAS 20 (1928), p. 367

Igitur fideles et clerici in Sinico Imperio commorantes, qui ritum byzantino
-slavicum legitime profitentur, distracti a iitrisdictione Latinorum Ordinariorum,
quibus hucusque subiecti manebant, iurisdictioni Ordinarii
pro tempore Harbinensis Russorum suberant. Item aedificia sacra veL
profana, si quae sint, in territorio Ordinariatus, quacumque ratione ad
Russos spirituahter vel materialiter iuvandos exstructa, vel ad opera pietatis
aut charitatis, pro eadem gente ab ecclesiastica auctoritate destinata,
erunt ad normam iuris administrationi, vel inspectioni, vel visitationi
Ordinarii Harbinensis Russorum obnoxia. Item collectae vel sponte oblatae
ad eosdem vel similes fines pecuniae administratio et erogatio sub
vigilantia Ordinarii eiusdem in posterum fiet. Acta autem et libri documentaque
omnia, Ordinariatum Harbinensem Russorum quoquo modo
respicientia, vel eorumdem transumpta aut authentica exemplaria, cura
Ordinariorum, quamprimum mittantur ad Curiam Harbinensem, in archivo
proprio iuxta sacrorum canonum praescripta custodienda.
Ad omnia haec exsecutioni mandanda eadem Pontificia Commissio
R. P. D. Celsum Costantini Archiepiscopum titularem Theodosiopolitan.
in Thebaide, in Sinensi dicione Apostolicum Delegatum, deputat, qui per
se, vel per alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, mandatum
explere curabit, facta eidem obligatione intra sex menses ab expeditione
huius Decreti Pontificiae huic Commissioni peractae exsecutionis authenticum
testimonium remittendi.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus minimeque obfuturis.
Datum Romae ex Secretaria Pontificiae Commissionis pro Russia, die
20 mensis Maii anno 1928.

ALOYSIUS CARD. SINCERO, Praeses.
L. © S.
Carolus Margotti, Secretarius.

II

NOMINATIO

Decreto Pont. Commissionis pro Russia, dato die 31 Man 1928, Ssmus
D. N. Pius divina Providentia Pp. XI nominare dignatus est R. D. Pabianum
Abrantowicz in Ordinarium Harbinensem Russorum ritus byzantinoslavici.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.