AAS 20 (1928), p. 5

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA
SEDE HABENTES: DE VERA RELIGIONIS UNITATE FOVENDA.

PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Mortalium animos nunquam fortasse alias tanta incessit cupiditas
fraternae illius, qua - ob unam eandemque originem ac
naturam - inter nos obstringimur copulamurque, necessitudinis
eum confirmandae tum ad commune humanae societatis bonum
transferendae, quantam per nostra haec tempora inoessisse videmus.
Cum enim nationes pacis muneribus nondum plene fruantur,
quin immo vetera alicubi et nova discidia in seditiones inque civiles
conflictiones erumpant; controversias autem sane plurimas,
quae ad tranquillitatem prosperitatemque populorum pertinent,
dirimi nequaquam liceat, nisi concors eorum actio atque opera
intercedat, qui Civitatibus praesunt earumque negotia gerunt ac
provehunt; facile intellegitur - eo magis quod de generis humani
unitate iam nulli dissentiunt - quare cupiant plerique, ut, universa
eiusmodi germanitate instructae, cotidie arctius variae inter se
gentes cohaereant.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.