AAS 20 (1928), p. 6

Bern haud dissimilem in iis, quae invectam a Christo Domino
Novae Legis ordinationem respiciunt, efficere quidam contendunt.
Quod enim pro comperto habeant, homines quovis religionis
sensu destitutus perraro inveniri, idcirco eam in spem ingressi
videntur, haud difficulter eventurum, ut populi, etsi de
rebus divinis alii aliud tenent, in nonnullarum tamen professione
doctrinarum, quasi, in communi quodam spiritualis vitae fundamento,
fraterne consentiant. Qua de causa ab iis ipsis conventus,
coetus, contiones, haud mediocri cum auditorum frequentia, haberi
solent, et advocari illuc ad disceptandum promiscue omnes, cum
ethnici omne genus, tum christifideles, tum etiam qui ab Christo
infeliciter descivere vel qui divinae eius naturae ac legationi
praef racte pertinaciter que repugnant. Eiusmodi sane molimenta
probari nullo pacto catholicis possunt, quandoquidem falsa eorum
opinione nituntur, qui censent, religiones quaslibet plus minus
bonas ac laudabiles esse, utpote quae etsi non uno modo, aeque
tamen aperiant ac significent nativum illum ingenitumque nobis
sensum, quo erga Deum ferimur eiusque imperium obsequenter
agnoscimus. Quam quidem opinionem qui habent, non modo ii
errant ac falluntur, sed etiam, cum veram religionem, eius notionem
depravando, répudient, tum ad naturalismum et atheismum,
ut aiunt, gradatim deflectunt: unde manifesto consequitur, ut ab
revelata divinitus religione omnino recedat quisquis talia sentientibus
molientibusque adstipulatur.
At fucata quadam recti specie nonnulli facilius decipiuntur
cum de unitate agitur christianos inter omnes fovenda. Nonnedictitari
solet - aequum est, immo etiam cum officio consentaneum,
quotquot Christi nomen invocant, eos et a mutuis criminationibus
abstinere sese et mutua tandem aliquando caritate
coniungi? Ecquis enim dicere audeat, ab se Christum amari, nisi
pro viribus optata ipsius perficienda curet, Patrem rogantis ut
discipuli sui « unum » essent? Atque idem Christus discipulos1
suos nonne hac veluti nota insigniri ab ceterisque distingui voluit,
ut scilicet inter se diligerent : « In hoc cognoscent omnes quia
1 IOANN., XVII,. 21.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.