AAS 20 (1928), p. 7

discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem »?1 Christiani
quidem universi - addunt - utinam « unum » essent: etenim
ad propulsandam impietatis luem multo plus possent, quae, cum
latius in dies serpat ac pervagetur, enervare Evangelium parat.
Haec aliaque id genus iactant atque inflant qui panchristiani
vocantur; iidemque tantum abest ut pauci admodum rarique sint,
ut, contra, in integros veluti ordines creverint, et in societates coiverint
late diffusas, quas plerumque, etsi alii alia imbuti de rebus
fidei doctrina, acatholici homines moderantur. Inceptum interea
istud tam actuose provehitur, ut multifariam sibi civium assensum
conciliet, et ipsos complurium catholicorum animos spe capiat alliciatque
talis efficiendae unionis quae cum Sanctae Matris Ecclesiae
votis congruere videatur, cui profecto nihil antiquius quam
ut devios ad gremium suum filios revocet ac reducat. Verum sub
horum illecebris blandimentisque verborum error latet sane gravissimus,
quo catholicae fidei fundamenta penitus disiiciuntur.
Conscientia igitur apostolici officii cum moneamur, ut dominicum
gregem perniciosis ne sinamus circumveniri fallaeiis, vestram,
Yenerabiles Fratres, in cavendum eiusmodi malum diligentiam
advocamus; confidimus enim, per scripta et verba cuiusque vestrum
posse facilius et ad populum pertingere et a populo intellegi
quae mox principia et rationes proposituri sumus, unde
catholici accipiant quid sibi sentiendum agendumve cum res est
de inceptis quae eo spectant, ut, quotquot christiani nuncupantur,
ii omnes in unum corpus quoquo pacto coalescant.

A Deo, universarum rerum Conditore, idcirco creati sumus ut
eum cognosceremus eique serviremus; plenum igitur Auctor noster
ius habet, ut sibi a nobis serviatur. Potuit quidem Deus regundo
homini unam tantummodo praestituere naturae legem, quam scilicet,
creando, in eius animo insculpsit, eiusque ipsius legis ordinaria
deinceps providentia temperare incrementa; at vero praecepta
ferre maluit, quibus pareremus, et decursu aetatum, scilicet
ab humani generis primordiis ad Christi Iesu adventum et prae-

1 XIII, 35.
Ioann.,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.