AAS 20 (1928), p. 8
dicationem, hominem ipsemet officia docuit, quae a natura rationis
participe sibi Creatori deberentur: « Multifariam multisque modis
olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis
locutus est nobis in Filio w. Liquet inde, veram religionem esse1
posse nullam praeter eam quae verbo Dei revelato nititur: quam
quidem revelationem^ fieri ab initio coeptam et sub Veteri Lege
continuatam, Christus ipse Iesus sub Nova perfecit. Iamvero, si
locutus est Deus - quem reapse locutum, historiae fide comprobatur
-, nemo non videt, hominis esse, Deo et revelanti absolute credere
et omnino obedire imperanti: utrumque autem ut nos, ad Dei
gloriam nostramque salutem, recte ageremus, Unigenitus Dei Filius
suam in terris Ecclesiam constituit. Porro qui se christianos profitentur,
putamus eos facere non posse quin credant, Ecclesiam
quandam, eandemque unam, ab Christo conditam esse; verum si
quaeritur praeterea, qualem, Auctoris sui voluntate, eam esse oporteat,
iam non omnes consentiunt. Ex iis enim bene multi, exempli
causa, negant, Ecclesiam Christi adspectabilem atque conspicuam
esse oportere, eatenus saltem, quatenus unum apparere debeat
fidelium corpus, in una eademque doctrina sub uno magisterio a®
regimine concordium; at, contra, Ecclesiam adspectabilem seu
visibilem intellegunt non aliud [esse, nisi Foedus ex variis christianorum
communitatibus compositum, licet aliis aliae doctrinis,,
vel inter se pugnantibus, adhaereant. — Ecclesiam vero suam
instituit Christus Dominus societatem perfectam, natura quidem
externam obiectamque sensibus, quae humani generis reparandi
opus, unius capitis ductu, per vivae vocis magisterium perque2 3
sacramentorum, caelestis gratiae fontium, dispensationem, in fu-4
turum tempus persequentur; quamobrem et regno 5 et domui6
et ovili7 et gregi eam comparando similem affirmavit. Quae8
1 Hebr., I, 1 seq.
2 Matth., XVI, 18 seq.; Luc, XXII, 32; Ioann., XXI, 15-17.
3 Marc, XVI, 15.
4 Ioann., III, 5; VI, 48-59; XX, 22 seq.: cf. Matth., XVIII, 18; etc.
5 XIII.
Matth.,
6 Cf. Matth., XVI, 18.
7 Ioann., X, 16. . ..
8 Ioann., XXI, 15-17.