AAS 21 (1929), p. 342
ACTA PII PP. XI
MOTU PROPRIO
I
DE PONTIFICIORUM OPERUM! MISSIONALIUM COORDINATIONE
PÏTJS PP. XI
Decessor Noster p. r. Benedictus XY in Encyclicis Litteris Maximum
illud, die XXX mensis Novembris anno MDCCCCXIX datis, ubi fusius de
variis rebus agebat quae ad exteras Missiones pertinent, ob magnas ipsarum
necessitates, bonos omnes enixe hortatus est ut, pro facultate, eisdem
opem ferrent, ac praeterea aiebat: « Quare illa praesertim quae in sacrarum
Missionum commodum sunt instituta adiuvari catholicorum liberalitate
cupimus. Primum est Opus quod appellatur a Propagatione Fidei pluries
iam a decessoribus Nostris dilaudatum: ex quo ut vel maior fructuum
optimorum ubertas exsistat in posterum, volumus sacrum Consilium christiano
nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim ex eo copiae
suppetant oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae tum quae
posthac condendae erunt, sustententur : confidimus autem non permissurum
catholicum orbem ut, cum alii ad errores diffundendos abundent
aifluantque opibus, nostri, verum disseminantes, cum inopia luctentur.
Alterum quod etiam vehementer omnibus commendamus est Sanctae
Infantiae Opus, cuius est vigilare ut infidelium parvulis decedentibus
baptismus ministretur, idque eo est commendabilius, quia pueri quoque
nostri ipsum participare possunt... Nec vero praetermittendum est Opus
Sancti Petri, ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri indigenae
Missionum consulitur ».
Nos vero in Encyclicis litteris Rerum Ecclesiae, die xxvin mensis Februarii
anno MDCCCCXXVI datis, ipsum quidem praeclarum Missionum argumentum
tractavimus, utpote quae, pro Apostolico munere, tantopere Nobis
curae essent ; ibique, de Pontificiis Operibus, quae diximus, disserentes,
haec scribebamus: «... Operi a Fidei Propagatione, aliorum quidem omnium,
quae ad Sacras Missiones pertinent, sane principi... ea christianus populus
liberalitate subveniat oportet, quae multiplicibus missionibus quae nunc
sunt, quaeque iis deinceps accèdent, necessitatibus omnino respondeat...
Operi autem a Fidei Propagatione principi duo alia adiuncta sunt... quae