AAS 21 (1929), p. 344

III. Summum Consilium (seu Comitatus supremus) constituatur Pontificiis
Missionum Operibus regundis; quod quidem constabit Praeside
Operum Pontificalium pro Missionibus, Secretariis generalibus ipsorum
Operum unoque Consiliario singulorum Operum a Consilio eorundem
electo.
IV. Comitatui huiusmodi Praeses Pontificalium Operum pro Missionibus
praesideat; qui, prout res postulaverint, ipsum convocabit.
V. Comitatus huius erit omnia providere ut unumquodque Opus ordinatim
fructuoseque propriam actionem explicare valeat, atque difficultates,
si quae inter diversa Opera obortae fuerint, componere.
VI. In diversis nationibus Director Nationalis Operis a Propagatione
Fidei esto pariter Director Nationalis Operis a Sancto Petro Apostolo (ubicumque
idem exsistit).
VII. Item in diversis nationibus Secretarius Nationalis Operis a Propagatione
Fidei iure Consiliarius esto in Consilio Operis a Sancto Petro Apostolo;
et Secretarius Operis a Sancto Petro Apostolo iure Consiliarius esto
Operis a Propagatione Fidei.
VIII. In diversis nationibus Comitatus sit nationalis pro Pontificiis
Missionum Operibus, qui quidem constabit Directore Nationali Pontificalium
Operum pro Missionibus, quae sint in natione, Secretariis nationalibus
eorundem Operum, unoque Consiliario singulorum Operum a Consilio
nationali ipsorum Operum electo.
IX. Comitatus huius, cui praeerit Director Nationalis Pontificalium
Operum, munus erit in unaquaque natione ea curare quae ad commune
bonum pertinent ipsorum Operum, intra Nationis limites exsistentium;
itemque difficultates, quae inter diversa Opera in natione exsistentia fortasse
occurrerint, dirimere.
X. Diversorum Pontificalium Operum pro Missionibus unum sit Commentarium
generale, atque unum in Nationibus singulis Commentarium
nationale. Ut autem a lectoribus nihil desideretur de operibus quae utcumque
ad Missiones pertinent, opportuna ac certa spatia reservabuntur pro
Operibus a Propagatione Fidei, a Sancto Petro Apostolo et a Sancta Infantia.
Aliae publicationes (praeter Commentaria quae diximus) fiant ob pe«<
cufiares atque non communes rationes, a Comitatu seu Generali seu Nationali
probandas. Commentarium generale praeviae Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide censurae submittatur.
Volumus ut in posterum - quod ceteroqui vel olim fuit - Pontificia
Opera Missionalia Sacrae Congregationi de Propaganda Fide subsint, cuius
qmdem tam magna ea sunt adiumenta. Munus igitur sit Sacrae huius Congregationis
praecipuam quandam curam de Pontificiis his Operibus habere

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.