AAS 21 (1929), p. 345
diligenterque eorundem progressui invigilare; de quo Nobis statis tempori-
- bus, vel quoties peculiaris aliqua ratio id postulaverit, referatur.
In tanto hoc studio atque sollicitudine, quibus Nos Pontificia Missionum
Opera provehere contendimus, agnoscat optimus quisque quantopere
Nobis intersit ut ea cotidie magis, ad tot animarum salutem, vigeant ac
floreant, quamque grato animo eos omnes prosequamur qui quoquo modo
eadem iuvant; imprimisque sollertes Episcopos eosque ex utroque clero
homines, qui vel in Operum Consiliis vel concionando alacriterque allaborando,
Nobis dant operam in regno Christi per terrarum orbem universum
feliciter amplificando.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris statuta sunt, ea omnia firma
ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Iunii, in festo
Sancti Ioannis Baptistae, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XI
II
PONTIFICIUM OPUS « A S. PETRO APOSTOLO » PRO CLERI INDIGENAE INSTI-
TUTIONE PROPRIIS ET DEFINITIS STATUTIS DONATUR.
PIUS PP. XI
Vix ad summi Pontificatus cathedram evecti, peculiari quodam favore
ac studio Pontificia illa instituta prosecuti sumus, quorum est catholicas
Missiones omni ope provehere, scilicet Pium Opus a propagatione Fidei,
quod quidem primum hoc in genere locum obtinet, itemque Opus a S. Infantia
atque Opus a S. Petro Apostolo, quae omnia opportunam Nobis
sollertemque navant operam, ut Iesu Christi Regnum usquequaque feliciter
proferamus.
Opus a S. Petro Apostolo, de quo hic agitur, suum duxit initium, ut
norunt omnes, a piissimis quibusdam gallicis feminis, Stephania Cottin-Bigard
eiusque filia Ioanna, quae cum percuperent, pro summo, quo flagrabant,
religionis studio, sacris missionalium expeditionibus auxilio esse,* in
eam mentem venerunt ut ad clerum indigenam fovendum riteque informandum
et suas ipsarum preces opesque pro viribus conferrent, et a quam plurimis
potuissent, constituta in hanc rem sodalitate, quaerere contenderent.
At cum anno MDCCCCIII pia, quam memoravimus, femina Stephania Cottin
-Bigard e vita cessisset, eius filia Ioanna, quae infirma laborabat valetu-