AAS 21 (1929), p. 346

dine, inceptum Opus religiosae feminae Mariae a Passione - ad sacrum baptismatis
fontem Helenae de Chappotin - et Sororum Congregationi ab ea
conditae, Franciscanum scilicet Missionalium a Maria Virgine, concredidit
ac commendavit. Quae religiosae feminae, cum rem sibi concreditam omni
contentione provexissent, tum anno MDCCCCXX a Sacra Congregatione
Fidei propagandae enixis precibus petierunt ut pium hoc Opus ac propriae
quibus regeretur leges ab Apostolica Sede legitime probarentur.
Iamvero fieri non potuit quin eiusmodi petitiones benigne admitterentur;
etenim, cum Emi Patres eius Sacrae Congregationis rem propositam,
sibi a proximo decessore Nostro f. r. Benedicto XV delatam, rite perpendissent
suffragioque muniissent suo, Pontifex iussit decretum ferri, quo
Opus eiusmodi ea lege probaretur ut, ab eodem Sacro Consilio fidei propagandae
penderet.
Verum, antequam perutili huic Operi definitae ac perpetuae tribuerentur
leges, opportunum visum est quasdam normas constituere, quibus
idem ad tempus regeretur, hoc quidem consilio ac spe certa, fore ut rerum
usus coeptique incrementa quid in posterum aptius decernendum esset
edocerent.
Itaque factum est ut ab Apostolica Sede recognitum ac legitime probatum
itemque a proximo Decessore Nostro et a Nobis paternae semper benevolentiae
significationibus cumulatum, Opus a S. Petro Apostolo inde ab
anno MDCCCCXX laetiores in dies fructus caperet, cum christifideles opportune
excitando ut, impensis Deo precibus admotis, clerum indigenam numero
et virtute praestantem a pastorum Principe impetrarent, tum corrogata
stipe id efficiendo, ut iis omnibus qui ex ethnicis nationibus in sortem Domini
vocati essent, ad sanctissimum eiusmodi propositum assequendum nihil
omnino deesset. Qua in succrescente feliciter bonorum fructuum segete,
manifestum omnino cernimus ac miramur providentissimi Dei auxilium,
quod videtur, deprecando, uberius conciliasse sanctissima illa virgo Theresia
ab Infante Iesu, quam Nosmet ipsi caelestem eidem Operi a S. Petro
Apostolo patronam delegimus atque attribuimus.

Placet vero hoc loco merita eos honestare laude, qui Institutum usque
adhuc actuosa cuiusque sua alacritate fovere non desierunt; ac nominatim
debitas ex animo grates agere tum sororibus e Congregatione Franciscanum
Missionalium a Maria Virgine, tum viro desideratissimo Iulio Tiberghien,
Archiepiscopo Tit. Nicaeno, qui generoso ut erat animo, nec laboribus
parsit, nec privatis sumptibus, ut rem modis omnibus proveheret, tum
denique religioso viro e C. SS. B. Iosepho Drehmans, qui, cum prima Instituti
huius aetate Secretarii generalis munere fungeretur, in huiusmodi
coepto operose elaboravit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.