AAS 21 (1929), p. 348

cium Opus pertinent. - exempli gratia stips corrogata, alumnorum missionalium
adoptiones ac reditus (yulgo borse di studio) ad ecclesiasticam
eorum institutionem perficiendam - aequabiliter distribuantur. Curet praeterea
ut Opus in singulis nationibus maiora quotidie incrementa capiat.
IX. Consilii generalis pariter esto peculiaria instituta ac leges Consiliorum
Nationalium, ut aiunt, excutere ac probare, rationes ab iisdem quotannis
redditas perpendere et regesta recognoscere.
X. Consilium generale singulis mensibus in unum conveniat, ut
pecunia resque aliae a fidelibus oblatae aequabiliter distribuantur,
eaque-probante quidem Sacra Congregatione Fidei propagandae-ad quos
spectant accurate mittantur. Penes Praesidem ius esto Consifium generale
convocandi.
XI. Consilium generale id decernat ac statuat, quod maiori parti Consiliariorum
placuerit. Decreta vero, quae de rebus maioris momenti ferri
contingat, Sacrae Congregationi Fidei propagandae et per eandem Summo
Pontifici probanda subiiciantur.
XII. Quotannis, cum moderatores nationales Pont. Operum Missionalium
"Romae simul adsunt, in communem coetum conveniant, ut una cum
Praeside ac Consiliariis Operis a Sancto Petro Apostolo in hac alma Urbe
degentibus, ea, quae ad idem Opus pertinent, opportune pertractent.
XIII. Omnes Missiones Sacrae Congregationi Fidei propagandae subiectae,
prout eorum necessitates postulant, a Pontificio Opere a Sancto
Petro Apostolo pro viribus iuvandae sunt.
XIY. Pontificium Opus a S. Petro Apostolo Secretarium habeat
generalem, qui, proponente quidem Consilio generali, a Sacra Congregatione
Fidei propagandae eligatur, eiusque ad nutum suo munere
fungatur. Secretario generali certum quoddam statuatur ac tribuatur
honorarium.
XV. Secretarii generalis officium esto, Praeside generali probante, ea
omnia curare, quae ad ordinariam Operis administrationem pertinent.
XVI. Idem, Consilii mandata diligenter exsequendo, res ordinet atque
disponat in generalibus coetibus agendas; in coetibus tamen Consilii Generalis
suffragii tantum consultivi ius habeat.
XVII. Omnibus officialibus inferioribus a Consilio generali, prout res
postulat, delectis, Secretarius generalis praesit, curet que ut iidem proprium
cuiusque munus fideliter naviterque obeant, atque attente invigilet ut ^
Arcarius rem sibi concreditam accurate regat.
XVIII. Thesauri custos aream pii Operis diligentissime custodiat,
curet que ut, probante Consilio generali, pecunia tuto frugifero que modo
collocetur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.