AAS 21 (1929), p. 349
XIX . Quotannis Arcarius accepti et expensi accuratam rationem reddat
quae ratio a duobus censoribus in hanc rem a Consilio generali deputatis
excussa atque probata, Consilio generali iterum probanda subiiciatur.
X X . De collata a fidelibus cuiusvis'generis stipe et de aequabili eiusdem
partitione facta, quotannis accurata et publica descriptio fiat.
XXI . Pontificium Opus a S. Petro Apostolo in singulis nationibus ubi
viget, proprium constituat Consilium nationale, quod quidem suum habeat
secretarium suosque officiales, circa quos, congrua congruis referendo, ea
quae de Consilio generali statuta sunt, diligenter serventur ; de Directoribus
vero nationalibus in Litteris Decessor Noster a Nobis hoc eodem die
Motu proprio datis, iam provisum est.
XXII. Consilia nationalia opes a fidelibus oblatas, quantaecumque
sunt, - sive pecuniam, sive missionalium alumnorum adoptiones, sive denique
reditus (borse di studio) ad eorum ecclesiasticam institutionem conficiendam
- secundum normas a Consilio generali statutas administrent, vel
ad idem Consilium Generale transmittant.
XXIII. Consiliis nationalibus vetitum est proprio arbitrio distributiones
facere, vel subsidia concedere, atque etiam sacricolarum adoptiones
reditusque (borse di studio) ad eorum ecclesiasticam institutionem conficiendam,
alicui adiudicare. Quae omnia, pro recta totius Operis administratione,
Consilio generali reservantur.
Cum autem Consilium generale Operis a Sancto Petro iuxta normas
supra datas nondum constitutum sit, pro hac vice nominationem Secretam
generalis eiusdem Operis Nobis reservamus, idque munus dilecto filio
Petro Coffano, Antisti Urbano, hactenus Directori pro Italia Pontificii
Operis a Propagatione Fidei committimus.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris statuta sunt, ea omnia firma ac
rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Iunii, in festo
Sancti Ioannis Baptistae, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XI