AAS 21 (1929), p. 468

BBISBANENSIS ET ROCKAMPTÖNENSIS

ARCHIDIOECESIS BRISBANENSIS IN AUSTRALIA DISMEMBRATIO, AC NOVA ERIGITUR
DIOECESIS TOOWOOMBAËNSIS.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Christiano nomini latius propagando et animarum saluti utilius ac salubrius
consulendae maxime confert recta catholici orbis circumscriptio, ad
quam assequendam dioecesium territorium aliquando dismembratur ac
in novas erigitur dioeceses, ut, aucto Pastorum numero, possit dominicus
grex facilius necessaria ad christianam vitam subsidia et spiritualia adiumenta
uberiora percipere. Hoc animo Nos ducti, venerabilis fratris Iacobi
Duhing, hodierni Archiepiscopi Brisbanensis in Australia, oblatas preces,
quibus a Nobis semel ac iterum postulavit, ut suae archidioecesis territorium,
quod nimium amphtudine patet, dismembraretur, nova ac distincta
dioecesis in regione centrali et occidentali erigeretur, atque septemtrionalis
eiusdem territorii pars notabilis finitimae dioecesi Rockamptonensi uniretur,
benigne excipiendas censuimus. Quare, de consulto venerabilium fratrum
Nostrorum S. B. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide
praepositorum, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis, ea
quae sequuntur Apostolica auctoritate decernimus: I. Ex archidioecesi
Brisbanensi, in Statu foederali Australiano Queenslandiae, territorii partem,
ut infra definiendam, seiungimus et dismembramus, atque novam in ea.
et distinctam dioecesim erigimus, quam Toowoombaënsem ab urbe illius
regionis principe Toowoomba nuncupari volumus. II. Huius novae dioecesis
limites erunt: Ad septemtrionem gradus vigesimus quintus latitudinis
australis a iugis montium qui Amburni, vulgo Ariburn Mange vocantur,
in parte orientali, usque ad fines Territorii foederatis Septemtrionalis, ut
dicitur, vulgo Northern Territory, in regione occidentali. Ad meridiem fines
Status Novae Galliae meridionalis, a limitibus Status Australiae meridionalis
usque ad coniunctionem montium Macphersonum, vulgo Macpher-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.