AAS 21 (1929), p. 649

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OEEGONOPOLITANA

DE ARCHIDIOECESIS TITULI ET SEDIS CATHEDRALIS MUTATIONE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ecclesiarum omnium sollicitudo, Nostro sacrosancti apostolatus muneri
inhaerens, a Nobis postulat ut uniuscuiusque dioecesis cathedra episcopalis
in ea urbe constituatur, quae et maiori cliristifidehum œmmoditati et animarum
regimini ac locorum adiunctis melius et aptius respondere videatur.
Omnibus quidem compertum est Oregonopolitanam urbem, etsi parvam,
tum historica ratione, tum situs amoenitate principem locum fuisse, cum
a s. m. Pio Papa nono, Antecessore Nostro, in cathedralem ecclesiam eiusdem
nominis anno millesimo octingentesimo quadragesimo sexto constituta
fuit et in metropolitanam sub eodem nomine anno millesimo octingentesimo
quinquagesimo evecta. Progressu vero temporis minus apta et commoda ut
archidioecesis sedes visa est, non modo quia ipsius ecclesia cathedralis
S. Ioannis impar omnino erat fidelium numero continendo, sed etiamjet
praesertim quia sensim florere coepit et incolis et industrias urbs Portland
vulgo nuncupata, quae in praesenti omnium prestantissima facta est, adeo
ut venerabiles fratres Nostri Oregonopolitani Archiepiscopi multis abhinc
annis opportunum aestimarent pro faciliore animarum regimine in ipsa commorari
et ipsam uti suae archidioecesis sedem reapse habere. Hisce itaque
de causis venerabilis frater Noster Eduardus D. Howard, hodiernus Archiepiscopus
Oregonopolitanus, enixas Nobis preces obtulit ut, translata
in Portland urbem sede cathedrali, nomen quoque ipsi archidioecesi ea

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.