AAS 21 (1929), p. 655
sius quam antea, si quidem fieri potest, moderatores adiutoresque Instituti
persequantur, ex hac ipsa laudabilis eventus celebratione alacritatem sumant;
eisdemque stimulos adiiciat apostolica benedictio,-quam in caelestium
munerum auspicium paternaeque benevolentiae Nostrae pignus Moderatori
cunctisque ipsius Mechliniensis Instituti magistris atque alumnis
peramanter in Domino impertimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,- die vm
mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
V
DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE SEENHSIEN ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YUNGNIEN IN SINIS, LNDIGENAE CLERO
CONCREDENDA.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quod Nobis apostolicum munus sumentibus
proposueramus, ut, scilicet, quantum in Nobis est, continenti cura bono
fidelium ac religioni provehendae in dissitis ab hoc catholico centro religionibus
tempestive consulamus, Nos facile persuadet ut nunc votis concedamus
Vicarii Apostolici de Sienhsien, qui a Nobis enixe exposcit ut quandam
e suo latissimo vicariatu partem distrahamus, eandemque in novam missionem
independentem constituere dignemur. Ex implorata quidem novae
missionis constitutione fructus uberiores in regione eadem divini verbi praecones
percipere et catholica proinde religio incrementa suscipere poterunt;
quapropter Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei sunt
praepositi, et praehabito voto venerabilis fratris Archiepiscopi titulo Theodosiopolitani,
Delegati Apostolici Nostri in Sinis, motuproprio atque ex
certa scientia ac matura deüberatioñe Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, civiles subpraefecturas
de Weihsien, Tsingho, Kitseh, Kuchow, Yungnien, Feisiang, Kwangping,
Chengan, Hantan, Tzechow a vicariatu apostolico de Sienhsien separamus
sive dismembramus, earundemque territorium, sic per Nos seiunctum
sive separatum, in praefecturam apostolicam erigimus et constituimus, cui
nomen facimus de Yungnien. Hanc autem novam praefecturam apostolicam
de Yungnien ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum cleri saecularis
indigenae curis concredimus. ,