AAS 21 (1929), p. 656

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxiv
mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status»

VI

VICARIATUI APOSTOLICO DE MOGADISCIO ADIUDICATUR TERRITORIUM TRANS
JUBAM, HACTENUS AD VICARIATUM DE ZANZIBAR PERTINENS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholicae propagandae religioni in
longinquis praesertim regionibus prospere eveniant, ea ut opportune praestemus
Nos instanter admonet apostolicum munus quo in terris Dei gratia
fungimur. Hoc quidem ducti consilio, cum Vicarius Apostolicus de Mogadiscio
in Africa orientali ad fidei incrementum obtinendum in territorio,
quod, trans flumen Jubae positum, vulgo Oltre Giuba nuncupatur, et ad
vicariatum Zanzibarensi pertinet, Nos humiliter roget ut territorium ipsum,
a vicariatu Zanzibarensi distractum, vicariatui apostolico de Mogadiscio
assignare dignemur, atque in id etiam consentiat Vicarius Apostolicus Zanzibarensis:
Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui negotiis explendis Sacrae Congregationis Propagandae Eide praepositi
sunt, haec decernenda existbnavimus. Nimirum certa scientia ac matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium [Litterarum vi, -territorium vulgo Oltre Giuba nuncupatum a
vicariatu apostolico Zanzibarensi separamus, idemque vicariatui apostolico
de Mogadiscio ex nunc adnectimus.
Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas,
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere pote>-
runt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.