AAS 21 (1929), p. 658
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
VIII
TERRITORIUM SEPARATUM A VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE PAOTINGFU ET
DE PEKING ERIGITUR IN MISSIONEM SITI IURIS, TITULO DE YTHSrEN.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Cum venerabilis frater Episcopus titulo
Sidymensis et Vicarius Apostolicus de Paotingfu in Sinis enixas Nobis
preces adhibuerit, ut vicariatus suus de Paotingfu divideretur, atque ex
territorio sic diviso ac separato a vicariatu praedicto nova ad catholicam
fidem provehendam Missio independens conderetur, presbyteris e Congregatione
a Sacris Stigmatibus D. N. I. C. committenda; cumque venerabilis
frater Celsus Costantini, Archiepiscopus titulo Theodosiopolitanus, Delegatus
Noster in Sinis, suum gravissimum suffragium addiderit: Nos, qui
iugiter ex apostolico munere, quo fungimur, quae rei sacrae procurationi
melius gerendae faciant atque in exploratam cedant dominici gregis utilitatem,
ea paterna sollicitudine decernere maturamus, praefati Praesulis
precibus ac votis ultro libenterque concedendum existimavimus. Quae cum
ita sint, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardmalibus, qui negotiis Propagandae Fidei sunt
praepositi, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio,
certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, civiles subpraefecturas
de Yihsien, Laishui, Kwangchang a vicariatu apostolico de Paotingfu
separamus sive dismembramus; itemque seiungimus sive dismembramus
a vicariatu apostolico de Peking districtum civilem de San Può.
Territorium autem totum hoc, sic separatum a dictis duobus vicariatibus