AAS 21 (1929), p. 669

*• •• " NOTIFICATIO

/Cum quamplurimi Orientalis Ecclesiae Emi Praelati ad Apostolicam
Sedem supplices preces instanter porrexerint, ut suis quoque Ecclesiis
provideretur per Orientalem Codificationem, Ssmus D. îsi. Pius div.
Prov. Pp. XI super ipsa re interpellari mandavit Excmos DD. Patriarchas,
Emos Metropolitas, Archiepiscopos et Episcopos, ut, collatis consiliis,
libere significarent quae de hoc tanti momenti negotio sentirent, simulque
mentem" suam aperirent qua via et qua ratione procedendum
esset, respectu praesertim habito ad disciplinam, traditiones, necessitates
atque privilegia uniuscuiusque ritus, ut Codificatio in veram utilitatem
vergeret illarum Ecclesiarum, cleri, populique.
Quibus habitis, atque insuper ab iisdem Praelatis sacerdote pro suo
cuiusque ritu delecto, qui operam navaret ad memoratum Opus, Sanctitas
Sua constituere dignata est Commissionem Cardinalitiam pro studiis,
ut aiunt, praeparatoriis Codificationis Orientalis. ,
Haec autem Commissio, ut sequitur, componitur:

Emus ac Emus D. Card. Petrus Gasparri, Praeses.
Emus ac Emus D. Card. Aloysius Sincero, S. C. pro
Ecclesia Orientali a Secretis.
Emus ac Emus,D. Card. Bonaventura Cerretti.
Emus ac Emus D. Card. Franciscus Ehrle.
Emus D. Hamletus Ioannes Cicognani, S. C. pro Eccl.
Orient. Adsessor, a Secretis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.