AAS 22 (1930), p. 130
atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant,
sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane
fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate quavis, scienter
sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
n mensis Augusti anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.
ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE SHUNKING EX DIVISIONE VICARIA-
TUS APOSTOLICI DE CHENGTU ET CLERO INDIGENAE COMMITTITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Supremi Apostolatus divinitus Nobis
commissum officium exigit ut in omnes orbis catholici regiones oculos
mentis Nostrae convertamus, et sedulo studio ea praestemus, quae catholico
nomini feliciter provehendo, aeternaeque christiani populi saluti
procurandae idonea atque opportuna magis videantur. Iamvero cum
venerabilis frater Victor Maria Eouchouse, e Societate Parisiensi Missionum
ad exteras gentes, Episcopus titularis Aegeaen. et Vicarius Apostolicus
de Chengtu, enixe a Nobis postulaverit, ut, ad incrementum
religionis et maius animarum bonum, novus vicariatus apostolicus per
dismembrationem nimis ampli vicariatus sui de Chengtu erigeretur, qui
clero committeretur indigenae: Nos, collatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, attenta potissimum commendatione venerabilis
fratris Gelsi Costantini, Archiepiscopi tit. Theodosiopolitani, Delegati
Apostolici in Sinis, omnibus rei momentis diligenter perpensis, votis
praelaudati Praesulis annuendum libenti quidem animo existimavimus.
Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, territorium quod civiles sub-praefecturas de ShunMng,
Sichong, Pengchow, Yinshan, Yochih, Linshui, Kwangan, Shehung,
PongJcy, Suining, Lochih et Anyo complectitur, a vicariatu apostolico de
Chengtu separamus sive dismembramus, idemque territorium ita seiun-