AAS 22 (1930), p. 131
ctum in vicariatum apostolicum novum erigimus, cui nomen facimus
de ShunJcing quemque ad Nostrum et Sanctae huius Sedis Apostolicae
beneplacitum indigenae cleri curis committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate quavis, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
n mensis Augusti anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.
VIII
APOSTOLICA ERIGITUR NUNTIATURA DUBLINI, APUD LIBERUM STATUM
HIBERNIAE.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. —De Romanorum Pontificum Decessorum
Nostrorum more ut rem catholicam apud dissitas ab hoc centro nationes
foveamus earundemque erga hanc divi Petri Cathedram obsequium
incolume servemus, data opportunitate, Legationes constituere consuevimus.
Quapropter cum liberi regni Hiberniae gubernatores ac populares,
qui iugiter suum catholicae fidei studium et hanc erga Romanam Cathedram
omni laude dignam observantiam probavere, a Nobis expostulent
ut Hiberniae intra fines, Dublinensi in civitate, ad res catholicas apud
Hibernorum nationem, provehendas, Apostolicam huiusmodi Legationem
efformare dignemur: Nos, ut peculiarem benevolentiae Nostrae significationem
catholicae illi nationi eiusque Gubernio exhibeamus, memoratis,
votis concedere existimavimus. Quae cum ita sint, auctoritate Apostolica
Nostra, praesentium Litterarum tenore, perpetuumque in modum, in Hibernia,
ad Dublinensem civitatem Gubernii hibernici sedem., novam erigimus
et constituimus Apostolicam Nuntiaturam Hiberniae eique omnia et
singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae
huiusmodi Legationum propria sunt.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et