AAS 22 (1930), p. 154
memoratae Commissionis, tum Congregationis eiusdem continenter
increbruisse, atque in praesens increbrescere; itemque
considerantes Russorum condicionem ac causam vel domo degentium
vel in exteris regionibus commorantium, actuosiorem in
dies Apostolicae Sedis curam requirere; ut haec eadem cura,
multiplex quidem ac "beneficiis plena, expeditior fiat ac fructuosior,
re mature perpensa, opportunum duximus Commissionem pro
Russia a Sacra Congregatione Orientalibus praeposita, quacum
ante cohaerebat, seiungere, eamque facere suo proprio iure pollentem.
Quod nihilo secius haud prohibet quominus inter Congregationem
eandem et hanc pro Russia Commissionem opportuna
laboris vincula intercedant et mutuum adiutricis operae auxilium,
ut ipsa et rerum et gentium natura postulat, ad quas utriusque
spectat muneris perfunctio.
De plenitudine igitur Apostolicae potestatis, motu proprio ac
certa scientia, hanc pro Russia Commissionem et a Congregatione,
quacum adhuc cohaerebat, seiungimus et omnino sui iuris atque
nullius auctoritati, nisi Nostrae, obnoxiam eam constituimus ac
pronuntiamus; eidemque venerabilem fratrem Michaelem D'Herbigny
Episcopum titulo Iliensem Praesidem praeficimus; cui
quidem omnia iura facultatesque confirmamus, quibus Praeses
Commissionis usque adhuc utebatur, et, quatenus opus est, denuo
concedimus.
Quaecumque vero a Nobis, hisce Litteris motu proprio datis,
statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die dominico Passionis,
vi mensis Aprilis anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XI