AAS 22 (1930), p. 238

iis, quae suscepissent, de christiana religione studiis commode inibi, vacare
possent, et pietati suae opportune satisfacere. Itaque, per duorum circiter
saeculorum spatium, monachi non pauci, ex Aethiopia Romam convenientes,
hoc sibi. designatum domicilium incoluerunt, in eodemque, ad
regularis disciplinae normam, communem vitam egerunt. Quod profecto
non parum iisdem attulit utilitatis, quandoquidem in hoc catholici nominis
veluti centro ac quasi sub Summorum Pontificum oculis commorantes,
non modo ad studiosiorem cum Apostolica Sede coniunctionem salubriter
excitati sunt, sed etiam tuttora ex eadem haurire potuerunt christianae
religionis praecepta atque instituta. Neque minus Decessoribus Nostris id
attulit commodi, cum ab religiosis viris huc coeuntibus Aethiopicae Ecclesiae
res facilius ipsi dignoscere, iisdemque satius atque consultius prospicere
possent.

At quae, insequenti aetate, miserrimae in Aethiopia fuerunt catholicae
rei condiciones id effecerunt ut sanctissima eiusmodi cum Iesu Christi
Vicariò fidei caritatisque vincula infringerentur, atque adeo pervetustum
illud S. Stephani Maioris hospitium, quod Romanorum Pontificum liberalitas
Aethiopibus concesserat, desertum ab iisdem relinqueretur. Paterna
tamen Decessorum Nostrorum cura atque sollicitudo erga dissitam illam
dominici gregis partem nunquam deferbuit, ut litterae etiam testantur,
quas anno miUesimo septingentésimo quarto Cardinalis Sacri Consilii
Fidei propagandae Praefectus, Pontificis nomine, ad augustum Aethiopiae
Imperatorem dedit. In hisce enim haec habentur: « Illud etiam praeclarum
Sanctitas Sua in tuae gentis gratiam nuperrime fecit quod ecclesiam
S. Stephani Protomartyris a Summis Pontificibus una cum hospitio contiguo
Aethiopiae nationi olim in Urbe concessam pietate ac magnificentia se
digna reparavit, ornavitque; ac insuper cogitat de eodem hospitio primo
quoque tempore amplificando ac decenter exornando, ut Aethiopes quos
in posterum vel religionis amor, vel Sacrae Congregationis studium ad
Urbem impelleret, commodioribus hic aedibus ac debitis humanitatis
officiis hic excipiantur ».

Minilo setius, per longum adhuc annorum intervallum, haud uberes,
quin immo exiguos fructus tulit sedula, in opportuno eiusmodi incepto
provehendo, Summorum Pontificum navitas. Cum vero, superiore saeculo,
feliciora catholicae rei in Aethiopia affulgerent auspicia, cumque ibi sacrae
missionalium expeditiones a multis ac vel ab ipsis Civitatis Principibus
satis magna aequanimitate exciperentur, tum a quibusdam Apostolicis
viris hoc peropportunum sane consilium initum est, ut Seminarium Aethiopicis
sacrorum alumnis rite instituendis Massiliae primum, ac dein hac in
alma Urbe excitaretur atque aperiretur. Quod quidem consilium f. r. Bene-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.