AAS 22 (1930), p. 310

<£ua, vertens item linea recta ad occidentem, attingit limitem occidentalem
rang VII (ad occidentem tertii meridiani), et per eumdem limitem
ascendit denique usque ad intersectionem cursus fluminis Saskatchewan;
demum ad septentrionem, cursus eiusdem fluminis a praefata intersectione
usque ad provinciae Saskatchewan limitem occidentalem Noviter ita
erectae ac circumscriptae dioecesis Gravelburgensis sedem et cathedram
episcopalem in urbe Gravelbourg constituimus, quam proinde ad civitatis
episcopalis fastigium extolhmus, eidemque omnia privilegia ac iura tribuimus,
quibus ceterae civitates episcopales iure communi fruuntur. Ecclesiam
vero paroecialem Sanctae Philumenae, in eadem civitate exstantem,
eius titulo ac paroeciahtate servatis, ad Ecclesiae cathedralis gradum et
dignitatem evehimus; simulque ipsi eiusque pro tempore Episcopis, omnia
tribuimus iura, honores, insignia, favores, gratias ac privilegia, quibus
aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi vel legitima
consuetudine gaudent, et cum omnibus oneribus et obligationibus iisdem
adnexis. Ipsam vero cathedralem Ecclesiam Gravelburgensem metropolitanae
Ecclesiae Reginatensis suffraganeam constituimus eiusque pro
tempore Episcopos, metropolitico Archiepiscopi Reginatensis iuri subiicimus.
Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant, quominus
in nova hac dioecesi canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus,
ut pro canonicis, dioecesani Consultores, ad tramitem iuris, interim
eligantur. Quod vero attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem,
ad Seminarii dioecesani institutionem, ad Vicarii capitularis
seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum ac fidelium
iura et onera aliaque huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri canones
praescribunt. Quod autem ad clerum in particulari spectat, statuimus ut,
simulac novae huius dioecesis erectio ad exsecutionem mandata fuerit,
eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime
exstant. Statuimus insuper ut episcopalem mensam ac dotem constituant,
praeter curiae emolumenta et ceteras oblationes, quae forte a fidelibus, in
quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi solent, taxae ad instar cathedratici.
aliaque, iuxta sacros canones, onera, ab Episcopo, discreto eius
arbitrio, iuxta morem aliorum Canadensis regionis Episcoporum, imponenda.
Mandamus denique ut documenta omnia et acta, quae novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, quam primum fieri poterit, ab
archidioecesis Reginatensis cancellaria, ad dioecesis Gravelburgensis curiam
tradantur, ut in proprio archivo serventur. Quibus omnibus ut supra
dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda, praefatum venerabilem
fratrem Andream Cassulo, in ditione Canadensi Delegatum Apostohcum,
deputamus eidemque necessarias et opportunas facultates tribuimus,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.