AAS 22 (1930), p. 311

etiam subedelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum ac definitive sententiam dicendi de quavis
occurrente difficultate vel oppositione, in exsecutionis actu quomodolibet
oritura, et cum onere ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi,
infra sex menses ab his Litteris acceptis computandos, peractae exsecutionis
actus authenticum exemplar. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum, interest, vel eorum qui
sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint;
etiam si expressa et individua mentione digni sint, nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu, notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tanquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere, et si
secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel
ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis,
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem has
Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, evectionis, concessionis,
statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel eis
contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo,
die trigesima prima mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno octavo.

Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH ,
Cancellarius S. B. E.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XL, n. 13. - M. Riggi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.