AAS 22 (1930), p. 314

dioecesis regimen et administrationem, ad. Vicarii, capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera,
aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt;
quod autem ad clerum praecipue spectat, decernimus ut simulac Constitutio
haec exsecutioni mandata fuerit, eo ipso clerici omnes Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant; IX) volumus
insuper ut documenta omnia et acta, quae novae dioecesis de Townsville
territorium respiciunt, cum primum fieri poterit, a cancellariis
tum dioecesis Eockamptonensis, tum vicariatus apostolici de Cooktown
curiae episcopali de Townsville tradantur, ut in eius archivo religiose serventur;
X) Nobis insuper et Apostolicae Sedi facultatem reservamus novam
ineundi, circumscriptionem modo erectae dioecesis, quandocumque id in
Domino expedire visum fuerit.

Eebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsequenda deputamus
venerabilem fratrem Bartholomaeum Cattaneo, Archiepiscopum
titularem Palmyrenum, Delegatum Apostohcum in Australasia, eique
necessarias et opportunas facultates tribuimus etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in officio vel ecclesiastica dignitate
constitutum, eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem
de Propaganda Fide authenticum exemplar peractae exsecutionis actus
infra sex menses ab his Litteris datis transmittendi. Volumus tandem ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen ahcuius
Notarii publici subscriptis ac sigillo ahcuius viri in ecclesiastica dignitate
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur
si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Praesentes autem
Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis
vel obreptionis aut nullitatis vitio vel quolibet alio inexcogitato
defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas tamquam
ex certa scientia et potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat, inviolabiliter observari
debere et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel
ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore .volumus
ac decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Eomanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem quae a Nobis
praesentibus Litteris decreta sunt infringere vel eis contraire liceat. Si
quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.