AAS 22 (1930), p. 315

omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit
incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini nnllesimo nongentesimo
trigesimo, die duodecima mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno nono.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, G. M. CARD. VAN ROSSUM,
Cancellarius S. B. E. S. C. de Prop. Fide Praefectus.

Ioseph Wilpert, Decanus Coli. Proton. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLI, n. 55 - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

REGIO SEPTENTRIONALIS VICARIATUS APOSTOLICI CONGI SUPERIORIS DISTRA-

HITUR ET IN VICARIATUM ERIGITUR TITULO DE KIVU.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Vestigiis Decessores Nostros secuti,
longincuos' Missionum vicariatus, qui territorii latitudine atque incolarum
numero conspicui sint, ad provehendas in eisdem Fidei res, in plures
partes, quae a propriis pastoribus regantur, data opportunitate dividimus.
Hac moti ratione, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei
praepositis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, praesentium Litterarum tenore regionem vicariatus apostolici
Congi Superioris, qua ad septentrionem versus fere totus districtus civuis
de Kivu constituitur, ab eodem vicariatu distrahimus ac separamus. Ex
eodem vero territorio, sic ab apostolico vicariatu Congi Superioris seiuncto,
novum apostolicum vicariatum constituimus cui nomen de Kivu tribuimus.
Huiusmodi autem novi vicariatus limites erunt: ad septentrionem
vicariatus apostolicus de Stanley Falls; ad orientem vicariatus Ugandensis,
lacus de Kivu, vicariatus de Ruanda ac de Urundi, denique lacus de Tangamka;
ad meridiem meridianus 5.5 latitudinis; ad occidentem limites

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.