AAS 22 (1930), p. 362
H. CONGREGATIO DE SEMINARIIS
ET STUDIORUM. UNIVERSITATIBUS
I
CANONICE ERIGITUR UNIVERSITAS CATHOLICA IN URBE PRINCIPE SANCTI
IACOBI DE CHILE.
DECRETUM
R. P. D. Crescentius Errazuriz y Valdivieso, Sancti Iacobi de Chile
archidioeceseos Antistes, uteris diei 7 Martii anno 1928, a Sacra hac de
Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregatione efflagitavit ut
Sedes Apostolica Catholicam Universitatem, quae iam in civitate Sancti
Iacobi prospera ac florens exstat, suprema sua auctoritate probaret atque
firmare t. Eminentissimi vero Sacrae huius Congregationis Patres Cardinales,
re in plenario conventu maturius perpensa, et. nobilissimum Archiepiscopi
Sancti Iacobi consilium merita prosequuti sunt laude, et Universitatem
Catholicam, in civitate Sancti Iacobi excitatam, probandam esse censuerunt
ac confirmandam.
Deinde Ssmus D. N. Pius Pp. XI, infrascripto huius Sacrae Congregationis
Cardinali Praefecto referente, in audientia diei 11 Februarii volventis
anni, hanc Eminentissimorum Patrum sententiam ratam habuit, confirmavit
et ad effectum deduci iussit. Quamobrem Universitas Catholica, quae a
SS. Corde Iesu et ab Immaculata Virgine auspicium sumit, ab hac Sacra
Congregatione, hoc decreto, canonice erigitur et erecta declaratur in civitate
S. Iacobi de Chile, cum omnibus privilegiis quibus huiusmodi Instituta,
ab Apostolica Sede dependentia, iure fruuntur. Servatis normis et
praescriptionibus Sedis Apostolicae.
Datum Eomae, ex aedibus S. Callisti, die 11 Februarii, in Festo
Apparitionis B. M. V. Immaculatae, anno Domini 1930.
O. CARD. BISLETI, Praefectus.
i. © S .
E. Ruffini, Secretarius»
II
APPROBATIO
Decreto Sacrae Congregationis de Seminariis et de Studiorum Universitatibus,
die xxm Aprilis anno MDCCCCXXX, Ssmus Dominus Noster
Pius Pp. XI statuta Pontificii Collegii Nepomuceni in Urbe approbavit.