AAS 22 (1930), p. 363
ACTA TRIBUNALIUM
SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA
(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)
DECRETUM
CIRCA INDULGENTIAS PLENARIAS, QUAS VOCANT « TOTIES QUOTIES », PRO
QUIBUS LUCRANDAS ALICUIUS ECCLESIAE VISITATIO EST INIUNCTA.
Cum responsione diei 13 Ianuarii anni currentis ad II (A.A. S., vol. XXII,
pag. 43) per hanc Sacram Poenitentiariam, Officium de^Indulgentiis, authentice
declaratum fuerit saltem sex Pater, Ave et Gloria, de quibus in decreto
diei 10 Iulii 1924 sub n. IX (A. A. 8., vol. XVI, pag. 347), in visitationibus
ecclesiae ad Indulgentiam plenariam Portiunculae nuncupatam toties quoties
ut aiunt, lucrandam necessaria esse ita ut hae ipsae preces in unaquaque
visitatione solvi debeant; Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI, uniformitatis
gratia atque ad omnem hac in re dubitationis rationem auferendam,
in audientia infrascripto Card. Poenitentiario Maiori die 4 Iulii 1930 impertita,
id de omnibus Indulgentiis plenariis toties quoties lucrandis, pro quibus
alicuius ecclesiae visitatio est iniuncta, benigne, decernere dignatus est,
ita ut in posterum oporteat et sufficiat eiusmodi preces in singulis visitationibus
in omnibus hisce casibus recitare.
Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 5 Iulii 1930.
L. CARD. LAURI, Poenitentiarius Maior.
L. © S .
I. Teodori, 8. P. Secretarius.