AAS 22 (1930), p. 445
in Guajaramirim urbe statuimus, atque ecclesiam Deo sub Nostrae Dominae
de Perpetuo Succursu titulo dicatam, ibi exstantem, ad ecclesiae praelatitiae
gradum et dignitatem evehimus eidemque sedi et praelatitiae Ecclesiae
eiusque pro tempore Praelatis iura omnia et privilegia tribuimus, quibus
ceterae sedes et praelatitiae Ecclesiae earumque Antistites iure communi
vel legitima consuetudine fruuntur in Eepublica Brasiliana; item Praelatum
ipsum eiusque Ecclesiam omnibus oneribus et obligationibus adstrin-
\gimus, eis ad iuris normam adnexis. Decernimus insuper ut Praelatura
haec Guajaramirensis metropolitanae Ecclesiae Cuiabensi sit suffraganea
et eam eiusque Praelatos Cuiabensis Archiepiscopi metropolitico iuri
subiicimus. Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant
quominus in nova hac Praelatura nullius canonicorum Capitulum erigatur,
indulgemus ut ad tramitem iuris pro canonicis dioecesani Consultores
interim instituantur. Quod vero attinet ad huius Praelaturae regimen et
administrationem, ad Vicarii capitularis, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera, ad aliaque huiusmodi, rite servari
iubemus quae sacri canones et decreta -Concilii Plenarii Americae Latinae
Bomae anno millesimo octingentesimo octuagesimo nono celebrati, praescribunt.
Quod autem in particulari ad clerum spectat, statuimus ut,
simulac Praelaturae erectio ad. exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici
censeantur adscripti Ecclesiae illi, in cuius territorio legitime exstant.
Volumus insuper et mandamus ut documenta omnia et acta, quae novam
hanc Praelaturam respiciunt, ad eiusdem curiam quamprimum tradantur
ut in eius archivo rite serventur. In dotem autem et mensam ipsius Praelaturae
assignamus et attribuimus oblationes, subsidia et bona quaecumque
quae ad hoc conferentur, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt.
Demum iuxta ea quae in praefato Concilio Plenario Americae Latinae
decreta sunt, ab hac quoque Praelatura nullius eiusque sumptibus duo
delecti iuvenes, aut modo saltem unus, non intermissa vice ad Pontificium
Collegium Pium, Latinum Americanam de Urbe mittantur ut sub fere
oculis Nostris in spem Ecclesiae instituantur.
Quibus rebus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda,
quem supra memoravimus in Brasiliana Eepublica Nuntium Apostolicum
deputamus ac eidem necessarias et opportunas facultates tribuimus
etiam subdelegandi ad, effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, atque definitive sententiam dicendi de
quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu oritura, eique onus
imponamus ad Sacram Congregationem Consistorialem infra sex menses
ab his Litteris receptis computandos transmittendi authenticum exemplar
o,
peractae exsecutionis actus. Volumus autem ut harum Litterarum transum-