AAS 22 (1930), p. 446

pt.is etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac
sigillo cuiuslibet viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur si originaliter exhibitae
vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque
etiam ex eo quod quilibet quorum interest vel qui sua interesse
praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, etiam si
expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari
vel in controversiam vocari posse,- sed eas tamquam ex certa scientia ac
potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere ac
fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis
quibuscumque. Nemini, autem quae a Nobis praesentibus Litteris decreta
sunt, infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesinio nongentesimo
vigesimo nono, die prima mensis Marth, Pontificatus Nostri
anno octavo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, CAROLUS CARD. PEROSI,

S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis a Secretis.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco Cfr Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XL1, n. 43 - M. Riggi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.