AAS 22 (1930), p. 477

huiusmodi votis annuendum, omnibus rei momentis attento seduloque
studio perpensis, ultro libenterque existimavimus. Nos igitur, conlatis
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae
Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum vi, districtum de Lira (seu Langó) una cum parte districtus
de Karamojo e vicariatu apostolico Nili Superioris separamus sive
dismembramus atque ex nunc praefecturae Nili Aequatorialis apostolicae
adnectimus. Limites propterea praefecturae eiusdem Nili Aequatorialis
sequentes erunt: ad septentrionem Sudan anglicus-aegyptiacus; ad orientem
colonia de Kenia; ad occidentem Congus Belga et cursus fluminis
Nili usque ad P ort-M asinai; denique ad meridiem lacus Kwania, cursus
fluminis Olweny, limes sub-districtus (seu comitatus) de Eruti usque ad
Assua (vel Mor oto), cursus huius fluminis, et finis meridionalis districtus
de Karamojo.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant vel in posterum spectare
poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
atque irritum et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
iv mensis Decembris, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Il

ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE PINGLIANG DISMEMBRATO TERRITORIO
E VICARIATU APOSTOLICO DE TSINCHOW IN SINIS.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Longinquis in regionibus, quae missionariis
concreditae sunt, iugiter sedulo studio ex Apostolico munere, quo
fungimur, data opportunitate, ea statuimus quae ad magis magisque propagandam
provehendam ve catholicam religionem apta videantur. Quapropter
cum, amplissime suffragante Delegato Apostolico Nostro in Sinis, Vicarius
Apostolicus de Tsinchow enixas Nobis preces adhibuerit, ut ex quadam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.