AAS 22 (1930), p. 478
parte sui nimis lati vicariatus novam missionem sui iuris constitueremus,
ita ut in eadem, aliis Evangelii praeconibus missis, incremento Fidei melius
consulatur: Nos, conlatis consiliis eum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide praesunt, de nova erigenda missione decernere
existimavimus. Nimirum motu proprio, certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum vi, a vicariatu apostolico de Tsinchow in Sinis seiungimus
provinciam civilem de Kingyuentao, quae sequentes infrascriptas
septendecim subpraefecturas complectitur, scilicet: Pingliang, Huating,
Tsing-ning, Lungteh, Chwanglang, Kingyang, Ninghsien, Cheng-ning,
Hoshui, Hwanhsien, Kingchow, Tsungsin, Ohenyuen, Lingtai, Kuyen,
Haiyan, Hwaping; atque ex eadem de Kingyuentao civili provincia,
sic ab apostolico vicariatu de Tsinchow abstracta, novam erigimus apostolicam
praefecturam, cui de Pingliang nomen facimus. Novam vero
huiusmodi praefecturam apostolicam de Pingliang Ordinis Fratrum Minorum
Capuccinorum curis ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum
in Domino committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent seu pertinere poterunt
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis Ianuarii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
III
DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE LANCHOWEU ERI-
GITUR MISSIO INDEPENDENS DE SINKIANG IN SINIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Decet Romanum Pontificem illis rebus
concedere per quae Fidei propagandae et christifidelium bono provide
consulatur. Quapropter cum Vicarius Apostolicus de Lanchowfu in Sinis
preces, suffragiis etiam Delegati Apostolici Nostri auctas, Nobis adhibeat