AAS 22 (1930), p. 483
VII
DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE MARIAWNHILL ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE UMTATA.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo maiori rerum fidei incremento
consideret, Delegatus Apostolicus Africae Meridionalis, in rem quoque
consentiente Ordinario vicariatus apostolici de Mariannhill, nuper a Nobis
postulavit ut apostolicus vicariatus de Mariannhill, ob nimiam eiusdem
vastitatem, in duas, propriis pastoribus concredendas, partes divideretur.
N o nautem vestigiis sequuti Decessores Nostros, qui iugiter sollicito studio
ea statuenda curarunt quae in exploratam christiani populi utilitatem
cederent, huiusmodi votis benigne concedendum existimavimus. Quapropter
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
negotiis praepositi sunt, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum
tenore a territorio praedicti vicariatus apostolici de Mariannhill
regionem meridionalem subtrahimus, eademque novam praefecturam apostolicam
erigimus, quam de Umtata- nuncupatam ad Nostrum et Sanctae
Sedis beneplacitum curis Patrum Instituti de Mariannhill committimus.
Novae vero praefecturae de Umtata territorium in posterum siet, quod
positum est ad meridiem versus lineae, quae incipiens ab ore fluminis
St. Johns sequitur eiusdem ac fluminis Tina cursum usque ad. limites
districtus ad flumen Kenira, atque istius fluminis usque ad fines vicariatus
apostolici de Bâsutoland.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant seu spectare poterunt
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus
contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx
mensis Martii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.