AAS 22 (1930), p. 487

dicatam intra fines dioecesis Moguntinae, honore ac nomine Basilicae
minoris cum privilegiis atque honorificentiis, quae iuxta Apostolica decreta
huic titulo competunt, honestamus ac decoramus. Contrariis non obstantibus
quibuslibet.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt*
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
i mensis Aprilis anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

XI

ECCLESIA COLLEGIATA S. IOANNIS BAPT., LOCI « FINALMARINA », DIOEC. SAVONENSIS,
TITULO ATQUE HONORIBUS MINORIS BASILICAE CONDECORATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Dioecesis Savonensis intra fines exstat
ecclesia conlegiata Sancti Ioannis Baptistae plebis Finarii, antiquitate atque
artis nobilitate conspicua, Archipresbytero quoque et canonicorum Capitulo
exornata, quibus iam rec. mem. Decessor Noster Pius Pp. VII privilegia
atque insignia peculiaria concessit. Ecclesia ipsa in civitate quam hodie
nuncupant « Finalmarina » loco antiquioris templi plebalis exaedificata est
decimo septimo saeculo; sed temporibus etiam recentioribus instaurata ac
decorata; tandem die tricésima Novembris anni praeteriti sollemniter consecrata
est. Ipsum vero templum, tribus navibus constans, tholo ornatum,
pluribus altaribus munitum, picturis atque artis operibus affabre factis
decoratum, nunc solemne videtur monumentum non modo pietatis religionisque
populorum in eadem regione degentium, sed etiam artis sacrae
conspicuum, cum idem minime inferius censeatur ceteris sacris aedibus
revera insignibus, quae saeculo decimo septimo intra fines Italiae erectae
sunt. Haec animo repetentes, cum venerabilis frater Savonensis et Naulensis
Episcopus Nobis amplissime commendet vota communia cleri et
populi Finarii, qui Nos iam flagitaverant pro eodem templo conlegiato,
Sancti Ioannis Baptistae in honorem Deo dicato, titulum atque honorem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.