AAS 22 (1930), p. 513

nunc atque inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque in contrarium
facientibus quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis
etiam impressis, manu ahcuius Notarii publici subscriptis et sigillo
personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis, eadem
prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si exhibitae
vel ostensae forent.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxrx
mensis Man anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

III i,

PRAEFECTURA APOSTOLICA INSULARUM SALOMONICARUM SEPTEMTRIONA-

LIUM IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum in praefectura apostohca Insularum
Salomonicarum septentrionalium religio christiana, diligenti industria
Patrum Societatis Mariae, nova atque ampliora in praesens susceperint
feliciter incrementa, adeo ut Moderator generalis dictae Societatis Mariae,
cuius curis praefectura eadem commissa est, humiles Nobis atque iteratas
preces porrexerit ut dicta apostohca praefectura de Insulis Salomonicis in
Vicariatum Apostohcum erigeretur: Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus gerendis
Propagandae Fidei praepositi sunt, precibus enunciatis concedendum
ultro libenterque existimavimus. Quare motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam Insularum
Salomonicarum Septentrionalium, quae insulis Shortland, Choiseul,
Lord Howe, Bougainville, Buka, Nyssan, Charteret, Mortlock constituta
est, in Vicariatum Apostolicum, proprio Ordinario episcopali dignitate
ornato committendum, erigimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
vol. XXII, n. 12. — 1-12-930. 1 u
AGTA,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.