AAS 22 (1930), p. 51
riuntur stimulum ad nobiliorem cotidie capiendam perfectioris
vitae formam, quam quidem educationis ope potissimum suscipere
contendunt. At nonnulli, quasi in nativa verbi significatione
nimium insistentes, eiusmodi vitae perfectionem ex ipsa nominum
natura expromere enituntur eiusque viribus tantum ad effectum
adducere. In quo facile ii quidem errant, quandoquidem non ad
Deum, universitatis rerum- principium atque finem, oculos animosque
intendunt sed in se ipsos inflectunt, terrenis fluxisque
rebus liaerentes toti: unde profecto fiet, ut iidem perpetua animorum
fluctuatione ac perturbatione fatigentur, usque dum ad
Deum, virtutum omnium unam veluti metam, mentem operamque
suam convertant, secundum grandem illam Augustini sententiam:
«Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec
requiescat in te ».1
Ees igitur maximi momenti est, in iis quae ad educationem
attinent non falli, haud aliter quam ab ipso supremo fine non
aberrare, ad quem quidem quaelibet educationis opera necessario
dirigitur. Etenim, quoniam omnis educandi ratio ad eam spectat
hominis conformationem, quam is in hac mortali vita adipiscatur
oportet, ut destinatum sibi a Creatore finem supremum contingat,
liquido patet, ut nulla veri nominis educatio esse potest, quae
ad finem ultimum non ordinetur tota, ita, praesenti hoc rerum
ordine Dei providentia constituto, postquam scilicet se ipse in
Unigenito suo revelavit qui unus«via, veritas et vita»est, plenam
perfectamque educationem dari non posse, nisi eam, quae
christiana vocatur. Quapropter manifesto apparet, christianam
educationem caussam esse sane gravissimam, quod attinet nom
modo ad singulos homines, sed ad domesticam etiam civilemque
consortionem, cuius quidem summa vis atque virtus ex ipsa vi
atque virtute eorum profecto oritur ex quibus eadem tamquam
elementis constat. Itemque ex hisce principiis, quae adhuc attigimus,
dilucidum est quam praestabilis sit, prae ceteris omnibus,
christianae educationis opera, quippe quae eo potissimum spectet,
ut summi boni, nempe Dei, possessionem adolescentibus educandis
comparet, et humanae societati maxima, quoad in terris fieri
1 Confess., I, 1.