AAS 22 (1930), p. 52
potest, emolumenta ac commoda pariat. Idque efficaciore prorsus
modo ea assequi nititur, quandoquidem homines, eiusmodi inceptum
provehentes, ipsi Deo navant operam, ut auctiori civium
profectui privatim publice prospiciant; educatores enim iuvenum
animos ita effingunt ac movent, ut eorum vitae cursum vel in posterum
quodammodo dirigant, divina testante Sapientia:«Adolescens
iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea ». Merito1
igitur hac de re scripsit S. Ioannes Chrysostomus:«Quid maius
quam animis moderari, quam adolescentulorum fingere mores? »2
At nihil profecto christianae educationis amplitudinem dignitatemque,
nihil supernaturalem eius praestantiam magis ostendit,
quam amantissima illa verba, quibus Christus Dominus, quasi
suam pueri gererent personam, asseveravit:«Quisquis unum ex
huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit ».3
Iamvero ut in hac maximae gravitatis opera non modo errores
praecaveantur, sed etiam ut, divina suffragante gratia, ad prosperiorem
successum muniatur via, omnino • necesse est ut hoc
plane exploratum sit, scilicet quid sibi velit christiana educatio
quibusque nitatur principiis: id est, ad quem educandi munus
pertineat et quisnam educatione indigeat, quae praeterea opus est
intercedere rerum adiuncta, ac denique quae sit, ex rerum ordine
aprovidentissimo Deo constituto, propria christianae educationis
ratio eiusdemque propositum.
Educandi munus non singulorum hominum, sed necessario
societatis est. Tres vero numerantur societates necessariae, inter
se distinctae at, Deo volente, congruenter copulatae, quibus quidem
homo ab ortu suo adscribitur: harum duae, domestica nempe ac
civilis consortio, naturalis ordinis; ac tertia, Ecclesia nimirum,
supernaturalis. Primum obtinet locum domesticus convictus, qui,
cum ab ipso Deo ad eiusmodi propositum constitutus ac comparatus
sit, ut sobolis procreandae educandaeque curam habeat,
idcirco natura sua, adeoque iuribus sibi propriis, civili societati
1 Prov., XXII , 6.
2 Horn. 60, in c. 18 Matth.
S Marc.,'IX, 36.