AAS 22 (1930), p. 539

Avete, venerabili fratelli e dilettissimi figli, avete il Nostro
augurio, avete la Nostra strenna natalizia; non Ci resta più se
non impartirvi, come di tutto cuore facciamo, l'apostolica benedizione:
benedizione grande e copiosa che basti a voi tutti e singoli
che Ci allietate colla vostra cara presenza, che basti anche
per tutto quello e per tutti quelli che ciascuno di voi ha nella
mente e nel cuore; benedizione che vuol pur essere augurio di
buone ed ottime sante feste, di buono e felice anno, di ogni bene.

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE
MATRIMONIO CHRISTIANO SPECTATIS PRAESENTIBUS FAMILIAE
ET SOCIETATIS CONDICIONIBUS, NECESSITATIBUS, ERRORIBUS,
VITIIS.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Casti connubii quanta sit dignitas, ex eo maxime dignosci
potest, Venerabiles Fratres, quod Christus Dominus,
Aeterni Patris Filius, carne lapsi hominis assumpta,
non solum amantissimo illo consilio, quo universam nostri
generis instaurationem peregit, hoc quoque societatis domesticae
atque adeo humanae consortionis principium et
fundamentum peculiari quadam ratione complecti voluit ;
sed illum etiam, ad pristinam divinae institutionis integritatem
revocatum, ad verum et « magnum » Novae1
Legis Sacramentum evexit, eiusque propterea disciplinam
curamque totam Ecclesiae Sponsae Suae commisit.
Ex hac tamen matrimonii renovatione ut apud omnes
totius orbis et cuiusque temporis gentes exoptati colligantur
fructus, hominum mentes in primis debent germana

í Ephes., V, 39.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.